Fondare 20371 Risultati per: Re
et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. (Evangelium secundum Lucam 9, 40)
Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. (Evangelium secundum Lucam 9, 42)
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. (Evangelium secundum Lucam 9, 49)
Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)