Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)

  • Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)

  • Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)

  • Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)

  • Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)

  • Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)

  • Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. (Evangelium secundum Lucam 8, 20)

  • Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)

  • Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)

  • Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina