Fondare 20371 Risultati per: Re
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 23)
Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. (Evangelium secundum Lucam 6, 29)
Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. (Evangelium secundum Lucam 6, 30)
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. (Evangelium secundum Lucam 6, 37)
Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)