Fondare 20371 Risultati per: Re
Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, (Liber Leviticus 4, 16)
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. (Liber Leviticus 4, 18)
Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: (Liber Leviticus 4, 19)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. (Liber Leviticus 4, 21)
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. (Liber Leviticus 4, 23)
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 25)
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. (Liber Leviticus 4, 28)
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 30)
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 31)
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 34)
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)