Fondare 20371 Risultati per: Re
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: (Evangelium secundum Marcum 8, 2)
Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. (Evangelium secundum Marcum 8, 13)
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)