Fondare 20371 Risultati per: Re
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. (Evangelium secundum Marcum 5, 1)
qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: (Evangelium secundum Marcum 5, 3)
quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: (Evangelium secundum Marcum 5, 4)
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. (Evangelium secundum Marcum 5, 10)
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. (Evangelium secundum Marcum 5, 11)
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. (Evangelium secundum Marcum 5, 12)
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 5, 17)