Fondare 20371 Risultati per: Re
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 34)
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 39)
et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 48)
et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)