Fondare 20371 Risultati per: Re
et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 18)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 41)