Fondare 20371 Risultati per: Re
unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 7)
At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)
Misitque et decollavit Joannem in carcere. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 10)
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)
Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 22)
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)