Fondare 5483 Risultati per: Rat
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: (Liber Numeri 4, 7)
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. (Liber Numeri 4, 12)
Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 38)
Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 42)
Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 49)
Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. (Liber Numeri 6, 5)
Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, (Liber Numeri 6, 6)
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. (Liber Numeri 6, 7)
Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. (Liber Numeri 6, 8)
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. (Liber Numeri 6, 9)