Fondare 5483 Risultati per: Rat
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: (Epistula Iacobi 1, 9)
Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)
Ira enim viri justitiam Dei non operatur. (Epistula Iacobi 1, 20)
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)