Fondare 5483 Risultati per: Rat
Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? (Liber Genesis 30, 2)
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: (Liber Genesis 30, 27)
Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis. (Liber Genesis 30, 34)
Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. (Liber Genesis 30, 40)
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. (Liber Genesis 30, 42)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. (Liber Genesis 31, 10)
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. (Liber Genesis 31, 19)
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)
Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)
Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem (Liber Genesis 31, 28)