Fondare 3231 Risultati per: Ram
Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 8)
Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 23)