Fondare 3231 Risultati per: Ram
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. (Liber Thobis 12, 7)
Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. (Liber Thobis 12, 14)
Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. (Liber Thobis 12, 16)
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. (Liber Thobis 12, 18)
Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)
Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt : (Liber Thobis 13, 14)
Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc : (Liber Thobis 14, 12)
invenitque eos incolumes in senectute bona : et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum : et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit : viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. (Liber Thobis 14, 15)
et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. (Liber Iudith 1, 9)
Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. (Liber Iudith 1, 12)
dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. (Liber Iudith 2, 3)
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. (Liber Iudith 2, 18)