Mosaico decorativo

Fondare 787 Risultati per: Quoque

  • Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. (Liber I Regum 2, 5)

  • Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio : (Liber I Regum 2, 8)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)

  • Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc. (Liber I Regum 2, 36)

  • Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. (Liber I Regum 4, 28)

  • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. (Liber I Regum 4, 29)

  • Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. (Liber I Regum 4, 32)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus. (Liber I Regum 5, 12)

  • Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. (Liber I Regum 6, 9)

  • Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. (Liber I Regum 6, 21)

  • Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, (Liber I Regum 6, 25)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina