Fondare 624 Risultati per: Quis
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, (Liber Iob 38, 25)
Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? (Liber Iob 38, 28)
De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? (Liber Iob 38, 29)
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? (Liber Iob 38, 36)
Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet? (Liber Iob 38, 37)
Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? (Liber Iob 39, 5)
Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? (Liber Iob 41, 1)
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. (Liber Iob 41, 2)
Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? (Liber Iob 41, 4)
Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. (Liber Iob 41, 5)
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
