Fondare 761 Risultati per: Quid
Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: (Evangelium secundum Marcum 13, 15)
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. (Evangelium secundum Marcum 14, 40)
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? (Evangelium secundum Marcum 14, 63)
Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. (Evangelium secundum Marcum 14, 64)
At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. (Evangelium secundum Marcum 14, 68)
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
