Fondare 761 Risultati per: Quid
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 12)
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
