Mosaico decorativo

Fondare 2426 Risultati per: Quia

  • quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te. (Liber Isaiae 49, 19)

  • Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. (Liber Isaiae 49, 23)

  • Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)

  • Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)

  • Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)

  • Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. (Liber Isaiae 51, 4)

  • Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)

  • Quia hæc dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. (Liber Isaiae 52, 3)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. (Liber Isaiae 52, 4)

  • Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. (Liber Isaiae 52, 6)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina