Fondare 2426 Risultati per: Quia
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ; (Liber Isaiae 2, 12)
Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. (Liber Isaiae 2, 22)
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. (Liber Isaiae 8, 4)
Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)
Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. (Liber Isaiae 9, 5)
Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 9, 17)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)