Mosaico decorativo

Fondare 2426 Risultati per: Quia

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël. (Prophetia Osee 5, 3)

  • Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis. (Prophetia Osee 5, 7)

  • quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. (Prophetia Osee 6, 2)

  • Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. (Prophetia Osee 6, 9)

  • Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina