Fondare 219 Risultati per: Quare
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)
Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Liber Iob 7, 20)
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. (Liber Iob 7, 21)
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. (Liber Iob 10, 18)
Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? (Liber Iob 13, 19)
Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? (Liber Iob 19, 28)
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? (Liber Iob 21, 7)
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Liber Psalmorum 2, 1)
