Fondare 629 Risultati per: Propter
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. (Liber Sapientiae 16, 3)
Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant: (Liber Sapientiae 16, 25)
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. (Liber Sapientiae 18, 3)
De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. (Liber Sapientiae 18, 18)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. (Liber Ecclesiasticus 10, 8)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)
