Fondare 4831 Risultati per: Pro
Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere. (Liber I Regum 20, 35)
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. (Liber I Regum 20, 38)
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. (Liber I Regum 20, 39)
At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis. (Liber I Regum 20, 41)
Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. (Liber I Regum 20, 42)
Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. (Liber I Regum 21, 2)
Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi. (Liber I Regum 21, 3)
Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)
Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia : aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi vineam meam. (Liber I Regum 21, 6)
Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël. (Liber I Regum 21, 22)
Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. (Liber I Regum 22, 6)
Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ? (Liber I Regum 22, 7)