Fondare 4831 Risultati per: Pro
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. (Liber I Regum 6, 17)
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. (Liber I Regum 6, 29)
Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. (Liber I Regum 6, 32)
Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris. (Liber I Regum 7, 47)
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream : (Liber I Regum 7, 48)
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. (Liber I Regum 8, 7)
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber I Regum 8, 20)
Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. (Liber I Regum 8, 24)
ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo : et cum exaudieris, propitius eris. (Liber I Regum 8, 30)
Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, (Liber I Regum 8, 31)