Fondare 4831 Risultati per: Pro
Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)
Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. (Liber Isaiae 43, 6)
Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)
Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. (Liber Isaiae 43, 25)
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)
qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam ; (Liber Isaiae 44, 27)
propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. (Liber Isaiae 45, 4)
Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant. (Liber Isaiae 46, 6)
Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)
Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. (Liber Isaiae 47, 3)