Fondare 4831 Risultati per: Pro
Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. (Liber Proverbiorum 9, 2)
Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus. (Liber Proverbiorum 9, 18)
Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est. (Liber Proverbiorum 10, 18)
Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo. (Liber Proverbiorum 10, 20)
Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 11, 4)
Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. (Liber Proverbiorum 11, 8)
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)
Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. (Liber Proverbiorum 11, 17)
Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)
Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet. (Liber Proverbiorum 12, 12)