Fondare 1195 Risultati per: Pot
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: (Actus Apostolorum 1, 7)
Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, (Actus Apostolorum 2, 9)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. (Actus Apostolorum 4, 14)
Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)
nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. (Actus Apostolorum 5, 4)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)
et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur. (Actus Apostolorum 6, 10)