Fondare 1195 Risultati per: Pot
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? (Liber Iob 22, 2)
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. (Liber Iob 22, 8)
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, (Liber Iob 22, 17)
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. (Liber Iob 22, 23)
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. (Liber Iob 22, 26)
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. (Liber Iob 23, 13)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. (Liber Iob 24, 1)
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? (Liber Iob 24, 25)
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)