Fondare 547 Risultati per: Populus
Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta. (Liber Isaiae 62, 12)
Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator. (Liber Isaiae 63, 8)
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 9)
Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper ; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres ; (Liber Isaiae 65, 3)
si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. (Liber Ieremiae 2, 11)
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2, 13)
generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)
prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? (Liber Ieremiae 5, 31)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)
