Fondare 547 Risultati per: Populus Israel
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 55)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos, (Liber I Maccabaeorum 9, 20)
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
