Mosaico decorativo

Fondare 499 Risultati per: Populum

  • Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. (Liber Sapientiae 12, 19)

  • Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)

  • Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. (Liber Sapientiae 16, 20)

  • De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)

  • Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)

  • Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: (Liber Ecclesiasticus 7, 7)

  • Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. (Liber Ecclesiasticus 10, 1)

  • Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)

  • Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. (Liber Ecclesiasticus 36, 16)

  • Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)

  • Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina