Fondare 406 Risultati per: Populo
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)
Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 1)
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica. (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)
Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 16)
Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum: (Liber Sapientiae 9, 7)
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. (Liber Sapientiae 18, 7)
in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
