Fondare 34 Risultati per: Peccator
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)
Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. (Liber Ecclesiasticus 13, 21)
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 8)
Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)
Repromissorem fugit peccator et immundus. (Liber Ecclesiasticus 29, 21)
Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (Liber Ecclesiasticus 29, 22)