Fondare 1212 Risultati per: Pater Et Filius
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)