Fondare 1212 Risultati per: Pater Et Filius
sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. (Liber Thobis 5, 18)
Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. (Liber Thobis 5, 26)
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. (Liber Thobis 7, 5)
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. (Liber Thobis 7, 7)
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)
et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis : (Liber Thobis 9, 9)
Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ? (Liber Thobis 10, 1)
Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. (Liber Thobis 10, 3)
Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. (Liber Thobis 10, 6)
Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)
Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. (Liber Thobis 11, 6)
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)