Mosaico decorativo

Fondare 498 Risultati per: Pan

  • principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portæ vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. (Prophetia Ezechielis 44, 3)

  • eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. (Prophetia Ezechielis 44, 7)

  • Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)

  • panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)

  • Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)

  • Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 32)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. (Prophetia Osee 7, 8)

  • Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos ; cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)

  • Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina