Mosaico decorativo

Fondare 498 Risultati per: Pan

  • Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: (Liber Isaiae 37, 14)

  • Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ; (Liber Isaiae 40, 22)

  • et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)

  • Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)

  • Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt. (Liber Isaiae 49, 17)

  • Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. (Liber Isaiae 50, 6)

  • Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. (Liber Isaiae 51, 14)

  • Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. (Liber Isaiae 55, 2)

  • Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: (Liber Isaiae 55, 10)

  • frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. (Liber Isaiae 58, 7)

  • Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 6)

  • Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. (Liber Isaiae 65, 2)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina