Fondare 498 Risultati per: Pan
et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. (Liber II Maccabaeorum 5, 10)
Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: (Liber II Maccabaeorum 8, 6)
et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)
Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. (Liber Proverbiorum 4, 17)
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. (Liber Proverbiorum 9, 5)
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. (Liber Proverbiorum 12, 11)
Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)
