Fondare 101 Risultati per: Oves
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)
(Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.) (Epistula ad Romanos 8, 36)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)