Mosaico decorativo

Fondare 16965 Risultati per: Or

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)

  • Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)

  • Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. (Liber Exodus 34, 4)

  • Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, (Liber Exodus 34, 6)

  • qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. (Liber Exodus 34, 7)

  • Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans (Liber Exodus 34, 8)

  • Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)

  • Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam : (Liber Exodus 34, 12)

  • sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide : (Liber Exodus 34, 13)

  • noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)

  • Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. (Liber Exodus 34, 15)

  • Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. (Liber Exodus 34, 16)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina