Fondare 16965 Risultati per: Or
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. (Liber Genesis 38, 24)
Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. (Liber Genesis 38, 26)
Iste egredietur prior. (Liber Genesis 38, 28)
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: (Liber Genesis 39, 4)
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. (Liber Genesis 39, 7)
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: (Liber Genesis 39, 8)
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? (Liber Genesis 39, 9)
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. (Liber Genesis 39, 15)
cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. (Liber Genesis 39, 18)
His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. (Liber Genesis 40, 1)