Fondare 16965 Risultati per: Or
ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ; (Liber Iosue 13, 5)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi. (Liber Iosue 13, 6)
cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 8)
Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, (Liber Iosue 13, 9)
et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, (Liber Iosue 13, 10)
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)
Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba, (Liber Iosue 13, 16)
Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, (Liber Iosue 13, 20)
et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ. (Liber Iosue 13, 21)
Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis. (Liber Iosue 13, 22)
Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. (Liber Iosue 13, 23)
Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba, (Liber Iosue 13, 25)