Fondare 16965 Risultati per: Or
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. (Liber Numeri 27, 14)
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (Liber Numeri 27, 17)
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: (Liber Numeri 27, 19)
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. (Liber Numeri 27, 20)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. (Liber Numeri 27, 22)
Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. (Liber Numeri 28, 2)
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Numeri 28, 8)
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. (Liber Numeri 28, 13)
et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, (Liber Numeri 28, 20)
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)