Fondare 16965 Risultati per: Or
Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. (Liber Numeri 25, 15)
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. (Liber Numeri 25, 18)
Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: (Liber Numeri 26, 1)
Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. (Liber Numeri 26, 2)
Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant (Liber Numeri 26, 3)
a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus. (Liber Numeri 26, 4)
hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt: (Liber Numeri 26, 9)
et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, (Liber Numeri 26, 10)
ut, Core pereunte, filii illius non perirent. (Liber Numeri 26, 11)
Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)
Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum. (Liber Numeri 26, 21)
Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. (Liber Numeri 26, 25)