Mosaico decorativo

Fondare 16965 Risultati per: Or

  • Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. (Liber Numeri 3, 15)

  • ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. (Liber Numeri 3, 26)

  • Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: (Liber Numeri 3, 30)

  • Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. (Liber Numeri 3, 32)

  • Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. (Liber Numeri 3, 35)

  • Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: (Liber Numeri 3, 36)

  • Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 38)

  • Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. (Liber Numeri 3, 40)

  • Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. (Liber Numeri 3, 41)

  • Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: (Liber Numeri 3, 42)

  • Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. (Liber Numeri 3, 45)

  • In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, (Liber Numeri 3, 46)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina