Fondare 16965 Risultati per: Or
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. (Evangelium secundum Marcum 15, 45)
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. (Evangelium secundum Marcum 16, 2)
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. (Evangelium secundum Marcum 16, 8)
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 18)
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: (Evangelium secundum Lucam 1, 1)
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, (Evangelium secundum Lucam 1, 3)
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. (Evangelium secundum Lucam 1, 4)
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, (Evangelium secundum Lucam 1, 8)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)