Fondare 16965 Risultati per: Or
Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. (Liber Genesis 13, 12)
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. (Liber Genesis 13, 14)
Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium (Liber Genesis 14, 1)
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. (Liber Genesis 14, 2)
Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)
Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, (Liber Genesis 14, 5)
et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine. (Liber Genesis 14, 6)
Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. (Liber Genesis 14, 7)
Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: (Liber Genesis 14, 8)
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. (Liber Genesis 14, 9)
Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. (Liber Genesis 14, 10)