Fondare 16965 Risultati per: Or
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. (Evangelium secundum Marcum 13, 26)
Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. (Evangelium secundum Marcum 13, 36)
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. (Evangelium secundum Marcum 14, 9)
Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? (Evangelium secundum Marcum 14, 12)