Fondare 16965 Risultati per: Or
dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 9)
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, (Evangelium secundum Matthaeum 28, 12)
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 17)
Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)
Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Marcum 1, 5)
Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. (Evangelium secundum Marcum 1, 9)